Liber Ruth*

Caput 4: Versus 11

Et majores.ISID.Decem majorum natu benedictio ostendit in nomine Jesu omnes gentes esse benedicendas. Iota enim apud Graecos decem significat, quae in nomine Jesu prima littera est.Faciat Dominus hanc.Imprecatur prospera Ecclesiae gentium, ut gratiam fecunditatis, quam habuerunt Israelitarum primi parentes, percipiat.Rachel.Spe internae contemplationis habens internam intelligentiam veritatis. Unde, Rachel bona facie, et pulchra specie, quam amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit Laban, qui interpretatur dealbatio, quam comparat gratiae Dei qui dicit:Quod si fuerunt peccata vestra sicut Phoenicium, tanquam nix dealbabunturIsa. 1..Liam.Actio hujus vitae in qua vivimus laboriosa est ex fide, et incerta, quo exitu perveniat ad utilitatem eorum quibus consulere volumus. Ipsa est Lia prior uxor Jacob, quae infirmis oculis fuisse memoratur.
(* Traductions européennes)